- SCIRON
- I.SCIRONlatro fuit, cuius ossa quum in mare cecidissent, in scopulos conversa feruntur, quae adhuc Scironia saxa vocantur. Ovid. Met. l. 7. v. 443. s.Tutus ad Alcathoen Lelegeta moenia limesComposito Scirone patet: sparsisque latronisTerra negat sedem, sedem negat ossibus unda.Quae iactata diu fertur durâsse vetustasIn scopulos, scopulis nomen Scironis inhaeret.Fil. fuit Canethi et Heniocles. Locum in Megara habitavit, quem dixerunt Petrds Schironidas. Viatores spoliatos praecipites agebat. Alii tradunt, hospitibus ieiunare coactis, panem pedibus offerre consuevisse: et apprehendentes, calcibus in mare de praecipitio deturbâsse. Magarenses scribunt, bonum virum fuisse: et eius filiam Endeidem Aeaco Iovis filio nupsisse: et ex his natos esse Peleum et Telamonem. Hunc Theseus interfecit. Ovid. ep. 2. v. 69.Cum fuerit lectus Sciron, torvusque Procrustes.Ubi alii Scyron. Propert. l. 3. El. 15. v. 11.Nec tamen est quisquam sacros qui laedat amantes.Sctronis mediâ sit licet ille viâ.Nic. Lloydius.II.SCIRONmons Atticae in ora inter Megara et Corinthum, ubi Scironia saxa, et Scironides petrae, Straboni l. 9. a. Scirone latrone dicta, non procul a Piraeeo in mare instar scopuli 6. mill. pass. porrecta, teste Solino. c. 13. Seneca in Hippolyto, v. 1023.Et scelere petrae nobiles Scironides.Σκειρωνίδες πέτραι dicuntur etiam Euripidi in Hippolyto. Est et promontor. Phthiotidis ad sinum Maliacum, in quod Thermopylae terminantur. Claudian. de bello Getico, v. 188.Thermopylae: vastata mari Scironia rupes.Nic. Lloydius.III.SCIRONpeculiare nomen Argestae sive Chauri, qui Atheniensibus sic dictus est, quod ex Scironiis saxis illum sentirent: hinc non aliis eô nomine notus. Idem in Ponto Euxino Thrasciae habuit nomen. In turre octogona Andronici Cyrrestis, quae Athenis magna ex parte hodieque visitur, ventus hic exprimitur specie iuvenis barbati ac palliati, cum ocreis, sicuti Boreas; sed insuper urnam manu apuâ plenam invergit. Sic, licer alibi locorum nubes disspiet, Athenis tamen pluvium eum fuisse, oportet. Plura de his vide apud Iacobum Sponium Itiner. Graec. Part. 2. p. 178.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.